

Liber Quartus Regum*
Caput 1: Versus 9
Misitque ad eum quinquagenarium principem, et quinquaginta viros.[RAB.]Quinquagenarius, confessio poenitentiae est, qua declaratur remissio peccatorum. Judaei ergo nolentes Christum Deum esse, nec principem poenitentiae, dicunt ei: Quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti? et in futuro igni incenduntur. Tertius quinquagenarius, quia conversus ad fidem Trinitatis, poenitentiae sacramentum cognovit, indulgentiam meruit.